“Muta linguam tuam et mutas cogitationes tuas.”
Karl Albrecht

Beerelli Seshi, M.D.

Nihilominus Surgo

Maya Angelou scripsit (1978)

Potes describere me in historia
Cum tuis acerbis, convolutis mendaciis,
Potes calcare me in ipso caeno
Sed nihilominus, sicut pulvis, surgam.

Nonne mea impudentia conturbat te?
Cur vexaris tristitia?
Quod ambulo quasi habeam olei puteos
Exhaurientes in meo exedrio.

Sic ut lunae et soles,
Cum certitudine aestuum,
Sic ut spes alte salientes,
Nihilominus surgam.

Nonne voluisti videre me fractam,
Flexum caput et demissos oculos?
Humeros delabentes sicut lacrimas,
Debilitatos meis profundis clamoribus?

Nonne offendit te mea superbia?
Noli praeter modum irasci
Quod rideo quasi inveni aurifodinas
fodiens in meae propriae domus area

Potes me tuis verbis transfigere,
Incidere me tuis oculis,
Potes interficere me tuo odio,
Sed nihilominus, sicut aer, surgam.

Nonne conturbat te mea sensualitas?
Nonne tibi est mirum
me saltare quasi adamantes habeam
Ad commissuras meorum femorum?

Ex casis historiae dedecoris
Surgo.
Sursum ex praeterito cuius radices sunt in dolore
Surgo.
Sum ater oceanus, commotus et latus,
Scatens et tumens resisto in aestu.

Relinquens noctes terroris et timoris
Surgo.
In albam mirifice claram
Surgo
Ferens dona quae abavi mei dederunt,
Ego sum somnium et spes servi.
Surgo,
Surgo,
Surgo.

*****
Ecce vinculum retiale recitationi poematis in Anglico sermone.
https://www.youtube.com/watch?v=qviM_GnJbOM
Ego lectoribus apertam invitationem porrigo ut recordationes recitationum suarum translationum eius submittant.
Si selecta, eorum audibilia/visibilia praecisa divulgabuntur in hoc sinu retiali.
Invitatio mea ad translationes recitandas est solum ut recitationes in hoc sinu retiali divulgentur et ad hoc inceptum provehendum—propositum sine lucro.
Opera tua tibi recepta referetur, sed nullam pecuniam ab ea recipies.