“Muta linguam tuam et mutas cogitationes tuas.”
Karl Albrecht

Beerelli Seshi, M.D.

Spes Est Res Pennata

Ab Aemilia Dickinson (1891)

Spes est res pennata
Quae insidet animae,
Et canit carmen sine verbis,
Neque sistit omnino,

Et dulcissime in flamine auditur;
Et gravis necesse est esse tempestas
Quae poterat percellere passerculum
Qui calefecit tantos.

Audivi eum in frigidissima terra,
Et in maxime insolito mari;
Attamen, numquam, in extremis,
Quaesivit micam de me.

*****

Ecce vinculum retiale recitationi poematis in Anglica.
https://www.youtube.com/watch?v=3BI-Z67RnIg
Ego lectoribus apertam invitationem porrigo ut recordationes recitationum suarum translationum eius submittant.
Si selecta, eorum audibilia/visibilia praecisa divulgabuntur in hac pagina retiali.

Invitatio mea ad translationes recitandas est solum ut recitationes in hac pagina retiali/hoc libro electronico divulgentur et ad hoc inceptum provehendum—propositum sine lucro.
Conlatio tua tibi recepta referetur, sed nullam pecuniam ab ea recipies.